VENI, CREATOR SPIRITUS                                                GAUDEAMUS IGITUR 
  
Veni, Creator Spiritus, 
mentes tuorum visita: 
imple superna gratia, 
quae tu creasti pectora. 

Qui diceris Paraclitus, 
Altissimi donum Dei, 
fons vivus, ignis, charitas, 
et spiritalis unctio. 

Tu septiformis munere, 
digitus paternae dexterae, 
tu rite promissum Patris, 
sermone ditans guttura. 

Accende lumen sensibus, 
infunde amorem cordibus, 
infirma nostri corporis 
virtute firmans perpeti. 

Hostem repellas longius, 
pacemque dones protinus: 
ductore sic te praevio 
vitemos omne noxium. 

Per te sciamus da Patrem, 
noscamus atque Filium, 
teque utriusque Spiritum 
credamus omni tempore. 

Deo Patri sit gloria, 
et Filio, qui a mortuis 
surrexit, ac Paraclito, 
in saeculorum saecula. Amen. 
 

 
Gaudeamus igitur 
iuvenes dum sumus, 
post iucundam iuventutem, 
post molestam senectutem, 
nos habebit humus. 

Ubi sunt qui ante nos 
in mundo fuere? 
Vadite ad superos, 
transite ad inferos 
quos si vis videre. 

Vita nostra brevis est, 
brevi finietur. 
Venit mors velociter, 
rapit nos atrociter, 
nemini parcetur. 

Vivat Academia, 
Vivant profesores, 
Vivat membrum quodlibet, 
Vivant membra quaelibet, 
Semper sint in flore. 

Vivat et res publica, 
et qui illam regit; 
vivat nostra civitas. 
Maecenatum charitas 
quae nos hic protegit.  

Vivat nostra societas 
vivant studiosi, 
crescat una veritas, 
floreat fraternitas 
patriae prosperitas. 

Vivant omnes virgines, 
graciles, formosae; 
vivant et mulieres 
tenerae, amabiles, 
bonae, laboriosae. 

Pereat tristitia, 
pereant osores, 
pereat Diabolus, 
quivis antiburschius, 
atque irrissores. 

Alma mater floreat, 
quae nos educavit, 
caros et comilitones. 
Dissitas in regiones, 
sparsos congregavit. 
 

 
Página mantenida por Secretaría General 
Última actualización: 28-Mar-2000 
página principalenviar correo